

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 17: Versus 24
Quos dedisti.Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium.Volo.Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit:Non sicut ego volo[Matth. 26.].Videant.Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita aeterna.